라틴어 문장 검색

ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 15:3)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)
sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 213:1)
consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 389:1)
quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 475:1)
In eam vallem Scipio cum pecora, rapta pleraque ex ipsorum hostium agris, propelli ad inritandam feritatem barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem commissa pugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 482:1)
arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 98:2)
inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ad oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, eam deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 486:1)
in subsidiis locatae P. Licinii legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 504:2)
Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 91:1)
Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 241:1)
nec diutius tenuisset, ni ex subsidiis tertia decuma legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 248:1)
Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 248:2)
si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 88:2)
dextra ala - in alas divisum socialem exercitum habebat - in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION