라틴어 문장 검색

oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 198:2)
terras quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 278:2)
auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 309:1)
postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 385:1)
mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 408:1)
additum indutiarum pacto, ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 473:1)
Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 509:1)
et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 13:1)
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 47:1)
mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 90:1)
extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum aversi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 102:2)
paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:2)
Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 110:1)
omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines nocte Cleonas insciis omnibus quid pararet pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 169:1)
quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum, per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 174:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION