라틴어 문장 검색

quonam usque tenebit praelatus mea vota Ligus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:157)
ipse favens votis solitoque decentior aër, quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre, principis et solis radiis detersa removit nubila;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:227)
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
quae divite penna patricii reverenda fovet sacraria coetus castrorumque eadem comes indefessa tuorum nunc tandem fruitur votis atque omne futurum te Romae seseque tibi promittit in aevum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:257)
ordine vota meant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:4)
erectus et acer nil breve moliri, nullis haerere potentum liminibus fatisque loqui iam digna futuris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:27)
Tales utrimque procellae cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps imperium pulsaret hiems, nil fessa emisit officii virtus contraque minantia fata pervigil eventusque sibi latura secundos maior in adversis micuit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:149)
Victoria nulla clarior aut hominum votis optatior umquam contigit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:193)
hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas, hac etiam post fata colis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:21)
Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes pro te solliciti votis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:82)
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos elusae dominae pergunt ad limina Romae, si minus adnuerit precibus, vel cogere certae cunctantem votoque moras auferre paratae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:101)
quaecumque profana pagina de primo venisset limine Phoebi, ante fretum deleta mihi, ne turpia castis auribus Italiae fatorum exempla nocerent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:148)
veram mox ipse probabis me vatem nostraeque fidem venientia telae fata dabunt."
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:174)
"nunc" ait "Elysii lucos inrumpere campi, nunc libet, ut tanti Curiis miracula voti Fabriciisque feram, famae qui vulnere nuper calcatam flevere togam:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:197)
Noster Scipiades Stilicho, quo concidit alter Hannibal antiquo saevior Hannibale, te mihi post quintos annorum Roma recursus reddidit et votis iussit adesse suis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION