라틴어 문장 검색

"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:4)
cum praesertim non modo numquam sit aut illius a me cursus impeditus aut ab illo meus, sed contra semper alter ab altero adiutus et communicando et monendo et favendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 3:2)
Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:2)
Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:3)
Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in qua duorum generum am- plissimorum renovare memoriam atque auger possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:3)
Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent, [quam multos, qui propter stultitiam non putarent,] quam multos, qui etiam defenderent [,quam multos, qui propter improbitatem faverent]!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 3:3)
Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 29:3)
aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:14)
cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus maximis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:5)
Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:1)
Quod ni ita sit, quid veneramur quid precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid vovemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:8)
nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:1)
esse enim stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:3)
quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi aetati, verum etiam favetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION