라틴어 문장 검색

Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:1)
Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:9)
Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:1)
Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 58:3)
Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 31:2)
hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:4)
Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 17:3)
Hominis an equi an ferae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 22:3)
Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:2)
Alta pax * * nullos civium coetus timet aut minaces victoris iras, non maria asperis insana coris, non acies feras pulvereamve nubem motam barbaricis equitum catervis;
(세네카, 아가멤논 11:7)
victor ferarum colla sublimis iacet ignobili sub dente Marmaricus leo, morsus cruentos passus audacis leae.
(세네카, 아가멤논 13:17)
- nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus - quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis, quaeue furiae in mutuum sanguinem egere?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:5)
"quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:12)
Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION