라틴어 문장 검색

illic Phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis, sed cupidus falsis attingere gaudia palmis Thessalis antiquam venerat umbra domum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 194)
hic manus heroum, placidis ut constitit oris, mollia composita litora fronde tegit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 209)
quis te carminis heroi tangere iussit opus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 34)
tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna potabis galea fessus Araxis aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 124)
deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo sedarit placida vela phaselus aqua, quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2114)
nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, vulneraque ad sanum nunc coiere mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2410)
"haec fesso uix mihi terra patet."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 935)
"nec sic heroum tardantem busta Creontem Atticus Aegides rupit Marathonide quercu;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 77)
"utque tibi pateat quo surgere tandem fessa modo possis, paucis, cognosce, docebo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 67)
"haud alio quondam vultu Tirynthius heros pondera suscepit caeli simul atque novercae cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum tutior Herculeo sedisset machina dorso."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 252)
"sed forma puellae est quam si spectasset quondam Stheneboeius heros, non pro contemptu domuisset monstra Chimaerae;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 25)
non hic Herculeas videt palaestras Aetola Calydon stupens ab arce, cum cornu fluvii superbientis Alcides premeret, subinde fessum undoso refovens ab hoste pectus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae5)
seu te praeruptis porrecta in rupibus Alpis succinctos gelido libantem caespite somnos, anachoreta, tremit (quae quamquam frigora portet, conceptum Christi numquam domat illa calorem), qua nunc Helias, nunc te iubet ire Iohannes, nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros, nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion, nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa quam fecit palmae foliis manus alma magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum30)
tunc providus heros, hospita ne subito terrerent moenia coetu, puppe iubet remanere suos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:12)
Sic segnes heroes eunt campumque patentem, qui medius portus celsamque interiacet urbem, alterno sermone terunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION