라틴어 문장 검색

egeriae lucis nympha in Aricino nemore, quam amicam suam Numa esse fingebat ad firmandam legum suarum auctoritatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7631)
Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36313)
liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5851)
aeterno foedere firmes natae scilicet coniunctione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3561)
nam munera et contemni poterant, generis vero coniunctione in aeternum pacis foedera firmabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3562)
et hoc est quod ait supra 'pacem hanc aeterno foedere firmes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3632)
hoc enim est quod supra dixit pars aditus urbis firment:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4732)
contra cum ad suum venerit nomen, dicet ut potius reor et potius di numine firment.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1833)
talibus inter se firmabant foedera dictis Latinus et Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2121)
quod multis firmatur auctoribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 436)
cuius rei opiniones Lucanus in primo com- memorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad si- dera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". (qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis . . . vel quae) tardis mora noctibus obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici- bus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4799)
nam apud maiores omne mer- cimonium in permutatione constabat, quod et Gaius Homerico con- firmat exemplo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3064)
Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:3)
domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. V. Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex urbe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 10:2)
Quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION