라틴어 문장 검색

sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, fere scriptores carmine foedo splendida facta linunt, idem rex ille, poema qui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen pingeret, aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 190)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
non Pyladen ferro violare aususve sororem Electran, tantum maledicit utrique vocando hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:12)
excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates haberet.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 2:2)
postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si quae poscit ne competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 3:1)
is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 12:1)
quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:2)
floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:1)
ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장4)
Proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장6)
alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 1:2)
Hac re florentes amicorum turba circumsedet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:3)
Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:7)
A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:5)
Mariana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION