라틴어 문장 검색

quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:1)
hoc est, quasi qui adulescentiam florem aetatis, senectutem occasum vitae velit definire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:4)
quisnam florem liberum invidit meum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:4)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
postrēmō flammeum in capite induit corōnamque flōrum.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae24)
aliōs ēmīsit quī flōrēs carperent corōnāsque facerent.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit23)
Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:6)
Apollo pueri umbram revocavit in florem, et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:11)
Idaeo quales fudit de vertice flores terra parens, cum se concesso iunxit amori Iuppiter et toto concepit pectore flammas:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:23)
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:1)
Hortum morus et ficus frequens vestit, quarum arborum illa vel maxime ferax terra est, malignior ceteris.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:2)
Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:1)
Vellem tam ferax saeculum bonis artibus haberemus, ut aliquos Basso praeferre deberes:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 8:1)
ita mihi luctuosum videtur, quod puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:2)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION