라틴어 문장 검색

sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:10)
Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:1)
Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:6)
Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:11)
Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est — Fortunam loquor — Possit exserere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:10)
Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:5)
Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:13)
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:1)
Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:5)
An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:11)
o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:3)
amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:17)
An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:19)
Quorum quam sit mordax quaecumque condicio neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:8)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION