라틴어 문장 검색

ventrem ipsum liquare dato lacte, et vino salso, frigido;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 2:4)
si non est, vinum leve, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:7)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)
et frigidis utatur perfusionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 1:10)
Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 2:10)
Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 2:11)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius, an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 4:2)
Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:1)
Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:2)
In hoc affectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones, natationesque quam frigidissimae:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:2)
neque cibi, nec potio, nisi frigida assumta.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:3)
Inulae quoque radix contusa, et ex vino austero postea cocta, et late super coxam imposita, inter valentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:6)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:1)
Si vero tumores etiam obcalluerunt, et dolent, levat spongia imposita, quae subinde ex oleo et aceto, vel aqua frigida exprimitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:1)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, I De remediis quae sanguinem supprimunt. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION