라틴어 문장 검색

atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inventa nostra niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:2)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
sed rerum terminos altius fixos non movet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:6)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
sed altiores et radicales operationes super naturam pendent utique ab axiomatibus primariis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:2)
quod fundamentum rei est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 33:2)
Atque in exclusiva jacta sunt fundamenta inductionis verae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:1)
Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:4)
Itidem notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:11)
ut multitudo circumstantiarum sive ansarum juvet memoriam, veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:25)
Rursus ex hoc ipso admonitus intellectus non aegre insurgit ad axioma quoddam altius et nobilius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:7)
videlicet utrum in refluxibus versus medium maris, mare non sit magis altum sive profundum quam in fluxibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:7)
deinde ponatur horologium illud movens per pondera super fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:4)
et notetur diligenter si horologium in alto situm tardius moveatur quam solebat, propter diminutam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:5)
medicinae nonnullae purgativae eliciunt humores ex alto, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION