라틴어 문장 검색

Nam verbum Deus est, mundum creavit, hoc regit atque alit omnia, hoc nos veneramur, hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus, si quidem Deus ipse spiritus atque mens est, atque ideo non terrenis divitiis nec largitate munifica, sed religiosis operibus, et gratiarum actione placatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:4)
XXIV. Seneca quoque inter universos philosophos, tam moralis doctrinae quam vitae gratiam adeptus, Spiritum sanctum bonorum omnium distributorem patenter profitetur, ita de ipso ad Paulum apostolum in quarta scribens epistola:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 66:1)
Cum itaque Dominus et per prophetas Judaeis, et per praestantes philosophos seu vates gentibus catholicae fidei tenorem annuntiaverit, inexcusabiles redduntur tam Judaei quam gentes, si cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae cujus est fundamentum fides ipsos non audiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:9)
precamur ut pro nobis communem Deum depreceris, quem in salutem mundi olim venisse cognovimus, et in universam terram exiit sonus ejus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:3)
Paulus quippe apostolus licet non major merito quam Petrus videatur, vel confessor Augustinus quam Martinus, tanto tamen uterque altero majorem in doctrina gratiam post conversionem habuit, quanto antea majore litterarum scientia pollebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:9)
Sermo, inquit, vester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coloss.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:34)
"Sermo, inquit, sit in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat unicuique respondere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:5)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)
Gratias ago Deo meo, quoniam omnium vestrum lingua loquor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:8)
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem! (Rom. X, 10.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:2)
Nec ad salutem illius sapientis proverbium quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:11)
ut tamen et in hoc satisfacere valeamus, divina nobis ex ipsorum artibus gratia providit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:6)
Quod si post grammaticam quasi puerilem disciplinam ad philosophicam perfectionem conscendere juvat, ut scilicet tantum aliquam ad propositum nostrum idoneam sumamus similitudinem, nec ibi nobis divinae gratiae suffragium deerit, maxime cum de ipsis Apostolus philosophis loquens, asserat illos a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:7)
Et Psalmista neminem absque aliquo divinae gratiae dono conspiciens, Non est, inquit, qui se abscondat a calore ejus (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION