라틴어 문장 검색

Gubernaculum, quod alteri navi magnum, alteri exiguum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:5)
Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:1)
Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:3)
Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum " comitique onerique timentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 14:1)
dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 25:2)
Scit se esse oneri ferendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 26:9)
Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 12:3)
Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:1)
Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:6)
Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 24:2)
Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:3)
corporis quoque ut oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 33:2)
sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:3)
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION