라틴어 문장 검색

habetis historiam iuvenis eximii, fabulam 1 Miletiae 2 vel Atticae parem, simul et ignoscite praeter aequum epistularem formulam porrigenti, quam ob hoc stilo morante produxi, ut non tamquam ignotum recipietis quem civem beneficiis reddidistis, pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium praestemus affectum, vos vero Eustachium pontificem tunc ex asse digno herede 3 decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinii legata solvatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 9:1)
equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos, atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:2)
parate exulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:4)
ferat ignis opes heredis et alto aggere missuri nitido pia nubila caelo stipentur cineres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum13)
Tibereia primum aula tibi vixdum ora nova imitante iuventa panditur - hic annis multa super indole victis libertas oblata venit - nec proximus heres, immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum29)
orbitas omni fugienda nisu, quam premit votis inimicus heres, optimo poscens - pudet heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum12)
alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
"scandere quin etiam thalamos hic impius heres patris et immeritae gremium incestare parentis appetiit, proprios - monstrum 1!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권78)
qualis demissus curru laevae post praemia sortis umbrarum custos mundique novissimus heres palluit, amisso veniens in Tartara caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권235)
Heredis fletus sub persona risus est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 221)
Heredem ferre utilius est quam quaerere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 222)
Mage fidus heres nascitur quam scribitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 323)
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 332)
Thesaurum in sepulcro ponit, qui senem heredem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 753)
Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION