라틴어 문장 검색

Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus, quoniam includi ex toto non patiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:1)
Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 140:1)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)
me refugit orbis, astra transversos agunt obliqua cursus, ipse Titan Cerberum meliore vultu vidit, o fidum caput, Theseu, latebram quaere longinquam abditam;
(세네카, Hercules Furens 20:10)
non ubi hibernos nebulosus imbres Auster advexit properatque torrens Hister et iunctos vetat esse pontes ac vagus errat;
(세네카, 메데아 10:11)
aestiva tellus floruit cantu meo, coacta messem vidit hibernam Ceres;
(세네카, 메데아 12:13)
sed fessa virtus robore antiquo caret trepidantque gressus, heu, labor quantus fuit Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
(세네카, 파이드라 12:6)
longinqua clausa abstrusa diversa invia emetiemur, nullus obstabit locus:
(세네카, 파이드라 13:20)
post arma tam longinqua, post annos decem
(세네카, Troades 610:1)
multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 612)
o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, et sit iners tardis navita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena, neve inimica meas elevet aura preces et me defixum vacua patiatur in ora crudelem infesta saepe vocare manu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a6)
hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen, gloria ad hibernos lata Borysthenidas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 711)
quid si longinquos retinerer miles ad Indos, aut mea si staret navis in Oceano?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 917)
non sic incerto mutantur flamine Syrtes, nec folia hiberno tam tremefacta Noto, quam cito feminea non constat foedus in ira, sive ea causa gravis sive ea causa levis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 920)
nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo et nova longinquis piscibus esca natat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 76)

SEARCH

MENU NAVIGATION