라틴어 문장 검색

tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:1)
Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, mare superum omne Graeciamque exoticam orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, sumus circumvecti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 110)
itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disciplinarum sunt armati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장74)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
Nam et veneno armare et ferrum armare translatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 231:5)
Cum dolor hanc armet, plus matrem filius armat;
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:10)
Ex quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam facundia validum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 11:3)
ferrumque armare veneno speciose dictum 'armabat ferrum', quo nos armare consuevimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7701)
Hispanorum injurias tam inique tulerunt ut sese ad Hispanos ab Americanis defecturos palam minarentur
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.46)
Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupatos incurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 484:2)
Cives multi Kentuckienses, in Hispanos animo adeo male affecto erant, ut Gallis libentissime succurrere, Hispanorumque intra fines bellum gerere, vellent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.14)
3. Referebant etiam regem Ferdinandum se spe nonnulla pascere Philippum ei permissurum regimen Castiliae durante vita sua, quod Ferdinandus certe ei persuadere vehementer conatus est, tam opera consiliariorum quorundam ipsius Philippi quos Ferdinandus sibi devotos habuit, quam praecipue protestatione quod si Philippus in hoc non acquiesceret se iuvenem aliquam uxorem ducturum, unde eum successione in regna Arragoniae et Granadae privaret si forte ipsi filius natus foret, postremo intimando ei imperium Burgundorum ab Hispanis nullo modo toleratum iri antequam Philippus mora et tractu temporis factus esset tanquam Hispanus naturalis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 3:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensimas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 26:1)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION