라틴어 문장 검색

unde medium et confine utriusque temporis ex coniunctione rerum contrariarum efficit tempestates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3112)
"An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla huiusmodi fabulis praebetur adsensio?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:24)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
"His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:8)
"Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:1)
tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:6)
quod si exe- meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:5)
ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 91:1)
Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:7)
Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:5)
13 16). Deinde sequitur disputatio cum Chrysippo de contagione rerum et de naturae coniunctione, quam συμπάθειαν vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:8)
Ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:9)
Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:1)
Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:6)
Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION