라틴어 문장 검색

idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 382:1)
idus Maiae venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 399:1)
- sibi placere de eo quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu insimulent, bellis quae immineant perfectis, re publica in tranquillum redacta, senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 434:2)
advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 476:1)
consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum evocavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 701:1)
his rebus actis consules ii quos diximus idibus Decembribus magistratum occepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 399:1)
at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 104:1)
nam - et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris - metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 131:1)
biduum ad recognoscendas res datum dominis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 187:1)
lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clavum pangat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:1)
ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 690:2)
eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 308:1)
per biduum lacessiere proelio hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 382:1)
biduo nihil dignum dictu actum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 382:2)
recensente consule biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 525:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION