라틴어 문장 검색

opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 141:1)
ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:2)
Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 135:5)
piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:1)
Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장7)
Sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum auidum esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장3)
deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
Id facinus contra ius belli non auaritia neque scelere consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장12)
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut prouidere quicquam poterant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장3)
Nam etiam tum largitio multis ignota erat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장7)
qui notorem dat, ignotus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 1:6)
adeo nullum mihi ignotum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 1:5)
ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 34:7)
ut otium tuum ignotum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:5)
Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION