라틴어 문장 검색

ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 514:1)
et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos illustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 314:1)
et illustres viri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti socium T. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 443:1)
ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 397:1)
Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 438:2)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres illustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manlii Acidini:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 525:1)
L. Atilius, illustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 45:1)
post currum inter alios illustres viros filii duo, Q. Maximus et P. Scipio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:2)
inlustrioris fecit fenestrasque indidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 14)
quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말12)
De Salviano autem ipso Massiliensis ecclesiae episcopo, et de libro ejus ad Salonium episcopum, et aliis operibus ipsius, Gennadius Massiliensis presbyter de illustribus viris scribens, inter illustres viros et eorum opera mentionem facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:4)
2. Primum igitur quid intendimus cum illustre adicimus, et quare illustre dicimus, denudemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION