라틴어 문장 검색

unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa, dum ruit intus aut in exteriora effunditur immensamque vim mortalium, spectaculo intentos aut qui circum adstabant, praeceps trahit atque operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장5)
quippe Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod quisque ad negotium pergat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장9)
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장1)
mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장6)
ac ne dubium haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장3)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, auspicium prosperi transgressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장2)
ne fidem quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum spectetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장3)
nomen tamen matrimonii concupivit ob magnitudinem infamiae cuius apud prodigos novissima voluptas est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장8)
aliis largitione aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장2)
cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장9)
ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장4)
At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장1)
quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장3)
post magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens fessos iuvandosque rettulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION