라틴어 문장 검색

Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et ulti- mam nihil interesse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 167:2)
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)
Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:1)
An semper haec concitatio permanebit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:4)
Sic ne hoc quidem nobis contingit permanere in malo iam familiari.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:2)
Beata ergo vita est in recto certoque iudicio stabilita et immutabilis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 26:1)
Permanere libet in hac etiamnunc huius rei imagine.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:6)
permanebat;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 8:7)
Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat excepto Asinio Pollione qui infestissimus famae Ciceronis permansit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 14:4)
"Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:5)
aeterna nox permaneat et tenebris tegat
(세네카, Thyestes 1117:1)
scilicet alterna quoniam iactamur in unda, nostraque non ullis permanet aura locis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 124)
et euangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:2)
quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION