라틴어 문장 검색

"Quis vero insignem toto sub principe curam respuat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:80)
nam quae mihi cura tot annis altera quam duras sulcis mollire novales, nosse soli vires, nemori quae commoda rupes, quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret frugibus et quales tegeret vindemia colles?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:91)
nunc verbere curas torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum, nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus exoritur caesaque redit pollentius hydra.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:139)
mors impensa bonum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:247)
Quae denique Romae cura tibi!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:307)
tuque o qui patrium curis aequalibus orbem Eoo cum fratre regis, procede secundis alitibus Phoebique novos ordire meatus, spes votumque poli, quem primo a limine vitae nutrix aula fovet, strictis quem fulgida telis inter laurigeros aluerunt castra triumphos.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:4)
ergo age, me quoniam caelestis regia poscit, tu curis succede meis, tu pignora solus nostra fove:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:59)
ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:48)
"curarum, Cytherea, tibi secreta fatebor.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:111)
"Desine funestis animum, Proserpina, curis et vano vexare metu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:154)
"abduxere meas iterum mortalia curas iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam otia et ignavi senium cognovimus aevi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:12)
Inmensis, Stilicho, succedant otia curis et nostrae patiens corda remitte lyrae, nec pudeat longos interrupisse labores et tenuem Musis constituisse moram.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:7)
nutrix Discordia belli, imperiosa Fames, leto vicina Senectus impatiensque sui Morbus Livorque secundis anxius et scisso maerens velamine Luctus et Timor et caeco praeceps Audacia vultu et Luxus populator opum, quem semper adhaerens infelix humili gressu comitatur Egestas, foedaque Avaritiae complexae pectora matris insomnes longo veniunt examine Curae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:12)
hic mollis panditur herba sollicitum curis non abruptura soporem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:98)
effera torquebant avidae praecordia curae, effugeret ne quis gladios neu perderet ullum Augusto miserante nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:122)

SEARCH

MENU NAVIGATION