라틴어 문장 검색

Sit autem signum navigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:4)
M. igitur Cato idem imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas iam ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 270:1)
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam, parentisque armis tegere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장7)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
Igitur domi militiaeque boni mores colebantur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장1)
exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장4)
Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장4)
simul eniterer domi militiaeque quam maximo usui esse populo Romano;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장2)
domi militiaeque res publica venalis fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장49)
populus militia atque inopia urgebatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장11)
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장3)
Nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장10)
Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장1)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION