라틴어 문장 검색

neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장59)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propella:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장143)
quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장330)
Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장38)
Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, sive effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장7)
Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장259)
iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장43)
Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장25)
ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 1:2)
Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 1:3)
Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 2:1)
Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 4:3)
Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 11:1)
satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 12:2)
idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION