라틴어 문장 검색

et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)
vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere labris, et quae deinde meus celat, amice, pudor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1311)
' atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a12)
tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna potabis galea fessus Araxis aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 124)
"hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos inicere et fracto busta piare cado."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 720)
"taceo civitatem ipsam tui semper sic amantissimam, ut soli 1 nobilium contubernio praeferre nil debeas, cui tu manu iniecta feliciter raptus inserebare;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:14)
ubi in re ecclesiae, cui sanctitas tua praesidet, parvam sementem semiconfecto caespiti advena ieiunus iniecit, cuius ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 1:2)
aspicit ambiguum genetrix cogique volentem iniecitque sinus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권133)
"hunc Galatea vigens ausa est incessere bello - me quoque - perque novem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici47)
Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis41)
seseque videndo torsit et invidia mortemque amplexa iacenti iniecit nexu carpsitque immitis adunca ora verenda manu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati37)
Cur magis incessat superos et aena sororum stamina, quae tepido genetrix super aggere nati orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum24)
"meruere tuae, meruere tenebrae ultorem sperare Iovem, nova sontibus arma iniciam regnis, totumque a stirpe revellam exitiale genus, belli mihi semina sunto Adrastus socer et superis adiuncta sinistris conubia, hanc etiam poenis incessere gentem decretum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권82)
non ultra passus et orsa iniecit mediis sermonibus obvia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권177)
ille quidem casus et dira videbat signa, sed ipsa manu cunctanti iniecerat arma Atropos obrueratque deum, nec coniugis absunt insidiae, vetitoque domus iam fulgurat auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권77)

SEARCH

MENU NAVIGATION