라틴어 문장 검색

Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 1:1)
Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat vi magna resistentibus oppidanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 5:1)
Verebatur enim quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani, ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 16:2)
Victus denique mecumque ipse contemplans, quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, assensus sum, vim lenire posse ratus armatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 10:2)
Utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus, in locum Florentii praefectum praetorio, Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium, officiorum magistrum, et quosdam alios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 5:1)
Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:2)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 13:2)
Et contra propugnatores cum iam discussurus turrim oppositam aries maximus adventaret, prominentem eius ferream frontem, quae re vera formam effingit arietis, arte subtili illaqueatam altrinsecus, laciniis retinuere longissimis, ne retrogradiens resumeret vires, neve ferire muros assultibus densis contemplabiliter posset, fundentes quoque ferventissimam picem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 15:1)
Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 16:1)
Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere, torrente vi magna flammarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 11:3)
Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum vi incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 1:1)
Et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes, pro viribus laturos auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 2:2)
Contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat, Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 8:1)
Constructas veloci studio ligneas turres, propugnaculis hostium celsiores, imposuere trigeminis navibus, valide sibi conexis, quibus insistentes armati, uno parique ardore dispellere, collatis ex propinquo viribus, nitebantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 9:1)
Properabatur tamen nihilo minus, et quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit tribute, per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium, incitamento tubarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION