라틴어 문장 검색

deiecit Capaneus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권339)
attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra promentem, hunc saevi tollentem pondera saxi deicit, et triplici confisos robore gentis Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis continuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권354)
tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 742)
At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:2)
sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 3:2)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum IIII Coronatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:1)
Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.5)
Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:1)
Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.5)
Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:1)
Rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:14)
dum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 420:1)
tum Tarquinius necessitate iam etiam ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 489:1)
quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 206:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION