라틴어 문장 검색

sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:7)
in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [, ex quo ignis erumpit,] esset subiectum cubiculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 2:5)
ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 2:2)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
'erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:4)
Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:3)
expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 1:1)
aut cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:1)
quo igitur haec erumpit moles?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:6)
nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:7)
propterea quod partes spatij illius immobilis in quo corpora vere moventur, non incurrunt in sensus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:2)
Brūtus enim dē futūrīs dēspērāns in gladium suum incurrerat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit6)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
Occasione rursus erumpam data.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.6)
Quidquid ero , Stygiis erumpere nitar ab oris , Et tendam gelidas ultor in ora manus .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION