라틴어 문장 검색

Cum contra exspectationem omnium Caesar Uxellodunum venisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장1)
Caesar, cum suam lenitatem cognitam omnibus sciret neque vereretur ne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos existimavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장1)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
Saepe vero etiam nova incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animadvertere, unde ea coeperint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium42)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장9)
Cum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장21)
In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장23)
Quod animadversum est in iis animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장17)
Tum animadvertere oportet quo loco malum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장13)
deinde ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse vel fefellisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장20)
idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장233)
quod quemadmodum fiat, mox (16) indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장23)
De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장179)
Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장229)

SEARCH

MENU NAVIGATION