라틴어 문장 검색

servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 279:1)
fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, reeitat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 400:1)
cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 102:1)
in tempore legati a Marcello redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec causam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 439:1)
tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 443:1)
imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 507:1)
in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 162:2)
neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 566:2)
huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 121:1)
et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 313:1)
a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 597:1)
cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 647:1)
cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 126:1)
suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 391:2)
quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 490:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION