라틴어 문장 검색

"Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis humanum relevare genus, durumque tyrannum immitemque vocat regnataque saecula patri commemorat parcumque Iovem se divite clamat, qui campos horrere situ dumisque repleri rura velim, nullisque exornem fructibus annum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:14)
protinus effuso laetam se fingere risu nec semel amplecti nomenque iterare sororis et dura de matre queri, quae tale recessu maluerit damnare decus vetitamque dearum colloquio patriis procul amandaverit astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:126)
mens duro numquam cessura labori;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:168)
durae quis terminus umquam sortis erit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:44)
Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit dura fori veteresque reos ex ordine quaerit, Rufinum procul ecce notat visuque severo lustrat et ex imo concussa sede profatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:290)
talis ab urbe minas retro flectebat inanes Italiam fugiens, et quae venientibus ante prona fuit, iam difficilis, iam dura reversis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:51)
nam quisquis duro cecidit certamine, numquam desinit esse meus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:134)
nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis Africa venturi lusit spe principis urbem nec duras tantis precibus permovimus aures?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:159)
sic illum dura parentis instituit pietas in se vel pignora parci quique neget nato, procerum quod praestat honori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:234)
durum Patientia corpus instruit, ut nulli cupiat cessisse labori;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:45)
poscentibus ipse restiteras et mens, aliorum prona favori, iudex dura sui, facibus succensa pudoris tarda verecundis excusat praemia causis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:100)
sin autem subeunti durior aliqua pars obstitit, crudum vervactum esse demonstrat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:3)
Nam semina excussa in area iacebunt,superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,aliter secer-nentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 14:1)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION