라틴어 문장 검색

praeterea auri pondo triginta unum, argenti infecti . . . et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 517:2)
quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 171:1)
animos habendos esse quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint quam Rubro mari inclusis quod vincerent,defuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 565:1)
haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 40:1)
Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset cum a Thracia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 199:1)
solum infestum esse Macedoniae latus quod ab Illyrico pateret cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romano si domuisset proximos Illyriorum Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 201:1)
Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1175)
Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.]
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 1154)
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 23)
fieri infectum non potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1029)
modo si infectum fieri possiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 341)
iam domuisti animum, potius ut quod vir velit fieri, id facias, quam adversere contra?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 378)
id quaerunt volunt, haec ut infecta faciant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 415)
domi domitus sum usque cum caris meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 120)
nam hominem servom suos domitos habere oportet oculos et manus orationemque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6109)

SEARCH

MENU NAVIGATION