라틴어 문장 검색

deinde ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 581:2)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
compertum tamen affirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:1)
Ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex affirmaverat et ipsi parum constanter negaverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:2)
primi a Chaeronia legati deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, affirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset concilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 458:1)
quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse affirmabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 531:2)
nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 9:2)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)
illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 259:2)
ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 283:1)
dimissis legatis regiis disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 144:1)
Age aspice huc sis nunciam tu qui quae facta infitiare;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2293)
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 115)
numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 3100)

SEARCH

MENU NAVIGATION