라틴어 문장 검색

Jam sol mediam diem peregerat, quando haec tria [0405A] millia praesidium ingressa a Turcis obsessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:1)
Rex autem Calomanus et omnis comitatus ejus mature equos ascenderunt, parati ad fugam versus regnum Russiae, si tantam vim Gallorum, superato praesidio, terram ingredi viderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:3)
- Dux Pannoniam ingrediens quam decenter susceptus sit, et quid inter eum et regni primores convenerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 7:2)
Dux itaque Pannoniam ingressus, honorifice ab ipso rege et primatibus suis susceptus est, eique benigne et copiose omnia necessaria parata sunt de domo regis et mensa, quae tam egregium virum decebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:6)
Mane autem facto, dux et exercitus illius exsurgentes, silvas immensas et inauditas regni Bulgarorum ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:4)
Rogo te, dux Christianissime, quatenus regnum et terras meas, quas ingressus es, gentem tuam vastare et depraedari non patiaris, sed emendi licentiam obtineas, et sic omnia sufficienter ex nostro imperio emenda et vendenda tui reperiant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:7)
Post paululum dehinc rursus imperatoris legatio duci adfuit, quae eum admonuit ad eum ingredi et ejus verba intelligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:4)
Libenter et optato ad te ingrederer, honores et divitias domus tuae considerarem, sed terruerunt me plurima mala, quae auribus meis de te innotuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:7)
«Cessent inter nos et vos inimicitiae, et dux ad me ingrediatur, fiduciam et obsides sine aliqua dubietate a me recipiens, quod incolumis veniat et redeat, certus de omni honore et gloria, quam sibi suisque facere poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:5)
- Filio imperatoris obside accepto, dux curiam ingreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 29:2)
Et assumptis egregiis viris, Wernero de Greis, Petro de * et caeteris principibus, audacter curiam imperatoris ingressus, facie ad faciem sibi astitit, ut [0419C] audiret verbum ejus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:7)
Et ecce legatio Reymundi, comitis Sancti Aegidii adfuit, quomodo et ipse in civitatem Constantinopolim ingressus cum imperatore foedus percussisset, rogans et obtestans, quatenus eum et episcopum de Podio, Reymerum nomine, praestolari vellent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:3)
Sed lacus quidam mirae latitudinis et longitudinis, in modum maris altus, aptus remis et navigio, in quodam latere murorum civitatis habebatur, per quem saepius ingressus et egressus viris Solymani, necessaria inferentibus, ipsique Solymano, patere solebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:5)
Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:8)
Hac pace composita, et universis spoliis cum captivis restitutis, Baldewinus [0447C] cum suis septingentis equitibus divisis concilio cujusdam Armenii militis, Pancratii nomine, terram Armeniae ingressus, praesidium mirifici operis et roboris, nomine Turbaysel, obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION