라틴어 문장 검색

exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)
non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:3)
Quo quidem mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:4)
quod si esset aliter et aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod vos cupere sentirem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:8)
de honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:6)
ille enim turpe sibi ait esse tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:2)
Nam neque honesta tam expetunt quam devitant turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:2)
uterque id quod adver- sarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:6)
de bonis vero rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:1)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:18)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
Galli turpe esse ducunt frumentum manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:6)
moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:8)
Nam cum omnibus in rebus temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION