라틴어 문장 검색

Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장23)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장39)
Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장12)
ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장31)
Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:10)
Abducit ignorantia!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 2:1)
Inscitiane bonorum — Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:25)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:3)
quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:8)
Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:2)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
Quod si iniquitatem loci timeret, datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.
(카이사르, 내란기, 1권 71:9)
Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, cum portam quaererent castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur.
(카이사르, 내란기, 3권 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION