라틴어 문장 검색

Initium vel ex frigore, vel ex ictu, vel ex nimio cursu, vel ex morbo est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 1:3)
Initio sanguinem mittere optimum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:3)
Is, si et ab initio vinum dedit, et metum cruditatis sequutus est, non sine causa fecit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:8)
Commodissimum est inter initia calida cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 2:1)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)
Initium a coxis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:2)
id enim inter initia statim factum, saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem bonam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 1:5)
magisque si ab initio tale est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 31:7)
Atque initium quidem ejus mali recipit curationem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 76:6)
Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 36:2)
inter initia nonnumquam certis observationibus discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 75:3)
Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne majori periculo locus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 2:6)
Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:3)
deinde invicem modo remittere, modo attrahere, ut sic et initium ejus, et finis anguli reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:10)
initiumque faciendum in sinistro oculo, ab eo angulo, qui tempori;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION