라틴어 문장 검색

ea movetur circulorum rotundationibus infinitis, uti si in stantem aquam lapide inmisso nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes a centro, quam latissime possint, et vagantes, nisi angustia loci interpellaverit aut aliqua offensio, quae non patitur designationes earum undarum ad exitus pervenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장18)
sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum, Maeonia Catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia Mamertinum, Campania Falernum, Terracina et Fundis Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutesque procreari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장51)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)
non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quod non sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장25)
apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Cius cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris.
(아풀레이우스, 변명 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION