라틴어 문장 검색

quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 253:4)
fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 160:1)
has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent tamen totum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 194:1)
sunt autem innumerabiles species, optimeque Verrem Cicero:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 21:1)
ceterum illud constitit inter omnes, etiam aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:1)
amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 249:1)
si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:1)
cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea cursu palantes Troas agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:1)
quo modo fiunt innumerabiles species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 244:4)
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:3)
quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:2)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)
sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium - et totus locus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:1)
nunc vero innumerabiles sunt modi plurimaeque eodem viae ducunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 208:5)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION