라틴어 문장 검색

saevit toto Mars inpius orbe;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:21)
intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis corpora magna boum, confertoque agmine cervi torpent mole nova et summis vix cornibus extant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:9)
postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt, exsilit in siccum et flammantia lumina torquens saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:6)
Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:12)
Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque, inque dies avidum surgens caput altius effert:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:16)
tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:3)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
truditur dies die novaeque pergunt interire lunae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 184)
dum longus inter saeviat Ilion Romamque pontus, qualibet exsules in parte regnanto beati;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 38)
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
Ne forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante volgatas per artis verba loquor socianda chordis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 91)
sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 144)
ita verborum vetus interit aetas, et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:8)
quid hoc veneni saevit in praecordiis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 33)
'at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION