라틴어 문장 검색

Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:5)
exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:3)
cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:1)
plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:6)
nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:4)
sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:2)
itaque insequebatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:5)
Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis quam retentae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:4)
ipsae enim ferae nullo insequente saepe incidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 86:4)
ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 153:1)
Nec vero te, carissime frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestis putas, insequor ut erudiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 10:1)
Forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:5)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:4)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION