라틴어 문장 검색

Interrogo ipse me, an aliquid omiserim rursus, et rursus paene omisi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:1)
quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:4)
Interrogati a Nepote praetore, quem docuissent, responderunt quem prius.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:3)
Interrogati an tunc gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:4)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:2)
Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an adisset docuissetque proconsulem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:3)
Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessissent magistratum, putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem esse voluisset qui gessisset magistratum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 4:1)
Interrogavi ipsos an essent Christiani.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:1)
Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:2)
Haec cogitata novas inaequalitates efficient ad realitatem vitandam, quae nos interrogat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:3)
Cum nos ipsos interrogamus quem mundum velimus relinquere, potissimum de eius directione generali cogitamus, de eius sensu deque eius bonis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:3)
Fides responsio est ad Verbum, quod personaliter interrogat, ad « Tu » nempe, a quo nominatim nos vocamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:10)
Nonne haec fuit – interrogatur – veritas quam magni totalitarismi praeterito saeculo sibi vindicarunt, veritas quidem quae propriam imponebat universalem opinationem ut concreta singuli historia contereretur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:7)
Ipse ergo interrogabat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION