라틴어 문장 검색

quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:1)
"haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 64:1)
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros praeter ornatum habitumque humano augustiorem maiestate etiam quam voltus gravitasque oris prae se ferebat simillimos dis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 455:1)
intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res vel adversas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 540:1)
neque ego maxima imperia in vos desidero, et vos in me nihil praeter me ipsum intueri decet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 79:2)
non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem qua mente fierent intuenti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 142:1)
hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 156:1)
simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 205:3)
adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 422:1)
defixerat pavor cum admiratione Gallos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:1)
cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus sit, verbis ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 348:1)
itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 455:1)
alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION