라틴어 문장 검색

satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장11)
et splendidissimus quisque eodem inclinabat metu invidiae, si ipsi eligerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장16)
hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum abnuerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장4)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
redit in Hordeonium invidia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장7)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장3)
ad Paccium Africanum transgressi eum quoque proturbant, tamquam Neroni Scribonios fratres concordia opibusque insignis ad exitium monstravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장6)
in Vibium Crispum, cuius interrogationibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defendere nequibat, societate culpae invidiam declinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장8)
nec ideo lenita erga Mucianum invidia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장7)
nam mihi exitium parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum expecto:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장2)
utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)
is meditata oratione cuncta magnis imperiis obiectari solita contumeliasque et invidiam in populum Romanum effudit, turbidus miscendis seditionibus et plerisque gratus vaecordi facundia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장13)
qui ubi adventabat furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장15)
terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION