라틴어 문장 검색

Quid, si illis irasci velis, qui, quod aegrotant senescunt, fatigantur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:5)
Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 49:1)
Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 49:4)
Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 51:4)
Non irascetur sapiens peccantibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:1)
Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:3)
Nemo irascitur, ubi vitium natura defendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:6)
Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:1)
irasci quidem non magis utile est quam maerere, quam metuere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:4)
Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt iis quos exercebat praecipere, ne irascerentur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:1)
In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:1)
Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 117:2)
hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 121:4)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION