라틴어 문장 검색

ubi saepe is, qui rei dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:6)
neque est enim facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse id lente ferre videare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:1)
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:4)
Quam ob rem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:3)
cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:7)
Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:1)
Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 4:3)
Si quando, si forte, tibi visus es irasci alicui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:6)
tum, cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:9)
Non mehercule, inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:10)
Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:5)
Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 8:3)
dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui neque afflixi neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 8:3)
nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION