라틴어 문장 검색

Primo itaque hanc fidei summam ponamus, de unitate scilicet ac trinitate divina;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:8)
Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:2)
sed tamen quod Pater est, est Filius, est et Spiritus sanctus, et econtrario.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:5)
Solum itaque Patrem ingenitum dicimus, hoc est a seipso non ab alio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:3)
Aliud itaque dicere est Patrem ingenitum, aliud non genitum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:11)
Quippe quod injustum est necesse est esse non justum, sed non e converso, lapis quippe non justus, nec tamen injustus est. Sic et cum Deus Pater sit ingenitus, constat profecto eum esse non genitum, id est non esse Filium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:13)
Spiritus vero sanctus ipse quoque est non genitus, cum ipse etiam non sit genitus, hoc est non sit Filius, nec tamen ideo est ingenitus, cum ipse ab alio sit, tam a Patre scilicet, quam a Filio procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:14)
Solus itaque Pater ingenitus dicitur, sicut solus Filius genitus, Spiritus vero sanctus, nec genitus est, nec ingenitus, sed ut dictum est, ab utrisque procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:15)
non tamen ideo plures dii vel domini sunt, sive creatores, sicut plures sunt personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:28)
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:1)
Dicimus itaque Pater est persona, et Filius est persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:7)
Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non sunt una persona, sed plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:9)
Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
Itaque quoniam rursus non dubito in numero vestro quosdam esse, a quibus possit non solum expositum capi, sed antequam exponatur intelligi;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:21)
VII. Primum itaque nobis disserendum occurrit quid sibi velit in una divinitatis natura personarum ista distinctio, ut eadem scilicet Pater, eadem Filius, eadem Spiritus sanctus sit appellata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION