라틴어 문장 검색

et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et ἀρτεμιδοβλήτους vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:2)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Latonae Apollinem Dianamque pariturae Iuno dicitur obstitisse, sed, ubi quandoque partus effusus est, draconem ferunt, qui Πύθων vocitabatur, invasisse cunas deorum, Apollinemque in prima infantia sagittis beluam confecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 52:1)
hoc est aer, qui tunc humidus adhuc gravisque obstabat aetheri ne fulgor luminum per humoris aerii densitatem tamquam e cuiusdam partus progressione fulgeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 54:2)
Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:1)
Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantium iuvantur salutifero firmata temperamento.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:3)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Infandum, regina, iuves renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 2:1)
forsan et haec olim meminisse iuvabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 5:5)
Forsan et haec olim meminisse iuvabit
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 7:5)
Audentes fortuna iuvat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 62:1)
iuvat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:3)
Quin age, inquit, Eustathi, verecundiam Avieni probi adolescentis iuva, et ipse publicato nobis quod inmurmurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 1:2)
Et poeta vester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuvare dicit memoriam sedati laboris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:6)
— Forsan et haec olim meminisse iuvabit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION